Thessalonicenses i 5:23
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. + 5.23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, etc. Id est, ego ita prælatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. Spiritus vester. Ratio servetur integra, non consentiendo carni. Et Anima. Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. Et corpus. Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quæ rursus duo dicuntur, quia sæpe anima cum spiritu nominatur. Sine querela. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonæ vitæ, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. In adventu. Hoc est usque ad finem vitæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Ab omni specie mala abstinete vos.
Read all of Thessalonicenses i 5
Cross References
Leviticus 20:8Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
Ezekiel 37:28Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
John 17:19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. + 17.19 Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.
Acts 26:18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
Romans 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.
Romans 16:20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. + 16.20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.