The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 5 › Thessalonicenses i 5:4

Thessalonicenses i 5:4

Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But ye, brethren, are not in darkness, that that day should overtake you as a thief.

In Context

3cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. + 5.3 Cum enim dixerint. Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michæle cum maxima parte suorum.

5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. + 5.5 Filii lucis. Fides est lux quæ facit diem, id est habitum virtutum; econtra tenebræ sunt infidelitas, nox habitus vitiorum. Non sumus noctis neque tenebrarum, etc. Id est, in præsentibus non torpeamus, sed vigilet mens attendens hæc caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire. Nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut obliti vitæ æternæ in istis requiescant, et qui ebrii sunt, his immoderate utendo; ex nocte vitiorum hoc habent. Induti loricam, etc. Sicut lorica munit vitalia, ita fides et charitas nos contra appetitum terrenorum.

Read all of Thessalonicenses i 5

Cross References

Deuteronomy 19:6ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.

Deuteronomy 28:45Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.

Hosea 10:9Ex diebus Gabaa peccavit Israël; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.

Acts 26:18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.

Colossians 1:13qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, + 1.13 Eripuit nos de potestate. Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adæ. Et transtulit, etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in cœlum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de sæculo duce dexteræ Patris angelo inducuntur in cœlum. Regnum Filii. De quo ipse dicit: Regnum meum non est de hoc mundo; non ait: Non est hic, sed, non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant.

2 Peter 3:10Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. + 3.10 Cœli magno. Cœli, id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. Elementa. BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 5:3Thessalonicenses i 5Thessalonicenses i 5:5 →