Thessalonicenses i 5:3
cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. + 5.3 Cum enim dixerint. Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michæle cum maxima parte suorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:
Read all of Thessalonicenses i 5
Cross References
Deuteronomy 29:19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, + 29.19 Ebria sitientem, et Dominus, etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt hæretici.
Judges 8:11Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.
Judges 20:41qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,
Job 24:23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. + 24.23 Detraxit fortes. In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit. Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur.
Psalms 48:6Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. + 48.6 Cur timebo. CASS. Incipit narrare quæ promisit, dicens quod Christus non redimet impios; hic propheta, in sua persona generalem agens causam, quærit causam damnationis et timoris malorum, quæ est iniquitas. AUG. Cur timebo? quasi non est quod timeam, cum iniquitatem vitare sit in mea potestate; pro qua tantum timebitur in die novissima, quæ erit mala damnatis, non justis. Calcanei. Ibid. Alludit verbis, etc., usque ad id est, opprimet et timere faciet. 1
Proverbs 29:1[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. + 29.1 Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur: