Timotheum i 4:7
Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But refuse profane and old wives’ fables, and exercise thyself rather unto godliness.
In Context
Cross References
1 Timothy 1:4neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. + 1.4 Genealogiis. Genealogiæ erant quibus quidam Judæi narrabant se esse de genere Abrahæ et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum.
1 Timothy 3:16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. + 3.16 Apparuit angelis. Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. In mundo. Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judæis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, etc. Joan. 15..
1 Timothy 6:20O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, + 6.20 O Timothee. Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. Profanas. Ut est, hypostasis, quæ vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et hæretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quæ sunt contra religionem, aliæ non sunt vitandæ
2 Timothy 2:23Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. + 2.23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita. Non omnes quæstiones vitandæ, sed nutiles et sine disciplina.
2 Timothy 4:4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Titus 2:12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,