2 Chronicles 1:7
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In that night did God appear unto Solomon, and said unto him, Ask what I shall give thee.
In Context
Cross References
1 Kings 3:5Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.
Mark 10:51Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. + 10.51 Rabboni, et videam. Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit.
1 John 5:14Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. + 5.14 Et hæc est fiducia. Multipliciter eadem quæ supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. Secundum voluntatem ejus. Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit.