1 John 5:14
Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. + 5.14 Et hæc est fiducia. Multipliciter eadem quæ supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. Secundum voluntatem ejus. Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
Cross References
Jeremiah 29:12Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.
John 9:31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
John 14:13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.