The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 10 › 2 Chronicles 10:4

2 Chronicles 10:4

Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy father made our yoke grievous: now therefore ease thou somewhat the grievous servitude of thy father, and his heavy yoke that he put upon us, and we will serve thee.

In Context

3Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël: et locuti sunt ad Roboam, dicentes:

5Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,

Read all of 2 Chronicles 10

Cross References

Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.

1 Kings 4:20Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.

1 Kings 5:15Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, + 5.15 Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte. BEDA, ibid. Nec prætereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum præpositis suis non fuerunt Isrælitæ, etc., usque ad Quidam utraque virtute præditi ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. I Thes. 5.. Latomorum. BEDA, ibid.. Latomi sunt cæsores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quæ est in unitate Ecclesiæ pervenimus.

1 Kings 12:4Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.

Matthew 11:29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. + 11.29 Tollite jugum, etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Discite a me. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.

1 John 5:3Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. + 5.3 Gravia non sunt. BEDA. Non trahunt deorsum, ut talentum plumbi, etc., usque ad ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, subdit de fide:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 10:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 10:32 Chronicles 102 Chronicles 10:5 →