I Regum 5:15
Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, + 5.15 Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte. BEDA, ibid. Nec prætereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum præpositis suis non fuerunt Isrælitæ, etc., usque ad Quidam utraque virtute præditi ad opus domus Domini conveniunt; unde: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. I Thes. 5.. Latomorum. BEDA, ibid.. Latomi sunt cæsores lapidum, etc., usque ad quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum quæ est in unitate Ecclesiæ pervenimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 19:29Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba:
1 Kings 9:20Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël: + 9.20 Universum. RAB. ubi supra. Qui non fuerat de filiis Isræl, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiæ, cum in præsenti tempore de rebus suis solatia præbent. De filiis. ID., ibid. Eos qui non ancillæ filii sunt, sed liberæ, etc., usque ad et in semitas justitiæ ducant.
2 Chronicles 2:1Decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini, et palatium sibi. + 2.1 Decrevit Salomon ædificare domum, etc. BED., quæst. in lib. Reg., tom. 2. Domus quam ædificavit Salomon, etc., usque ad qui seipsos ædificio Dei, credendo, operando, alios docendo, præparant. Salomon. Et nomine et regno pacatissimo illum significat, etc., usque ad et illuminationis Spiritus sancti.
2 Chronicles 2:17Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti. + 2.17 Numeravit igitur, etc. Fuerunt operarii domus Domini de filiis Isræl, etc. RAB. usque ad Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo construunt. Tria millia et sexcenti. In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis præpositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiæ, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.
Ezra 2:58omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. + 2.58 Nathinæi filii, etc. ID., ibid. Nathinæi qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. Omnes Nathinæi. ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Isræl, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Isræl numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim cæteri Isrælitæ eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter pœnitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad ædificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Isræl, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, pœnitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Isrælitas in quibus dolus non est, conscribatur in cœlis.
Nehemiah 7:60Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.