The Bible Software
bible.softwareIi ParalipomenonIi Paralipomenon 12 › Ii Paralipomenon 12:10

Ii Paralipomenon 12:10

pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Instead of which king Rehoboam made shields of brass, and committed them to the hands of the chief of the guard, that kept the entrance of the king’s house.

In Context

9Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: + 12.9 Sesac rex. Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicæ fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit. Clypeos. Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus suæ tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiæ ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de cœlestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quærunt, quorum sonoritatem velut scutorum æreorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto æs auro vilius, tanto inferior est eloquentia veræ sapientiæ fructu. Unde: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas Prov. 14..

11Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.

Read all of Ii Paralipomenon 12

Cross References

2 Samuel 23:23Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. + 23.23 Qui erant. Neminem moverat quod in summa non triginta, sed septem et triginta leguntur. Triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet, fortes hi: David, qui dicitur Adeodatus, Abisai, Sobochai, Jonathan, Eleazar, Semmaa filius Agge de Arari, et Banaias, ecce septem. Triginta autem hi sunt Asæl, Eleanam et cæteri.

1 Chronicles 11:25inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.

Lamentations 4:1[ Aleph Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Paralipomenon 12:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Paralipomenon 12:9Ii Paralipomenon 12Ii Paralipomenon 12:11 →