2 Chronicles 12:9
Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: + 12.9 Sesac rex. Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicæ fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit. Clypeos. Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus suæ tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiæ ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de cœlestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quærunt, quorum sonoritatem velut scutorum æreorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto æs auro vilius, tanto inferior est eloquentia veræ sapientiæ fructu. Unde: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas Prov. 14..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum.
Cross References
1 Kings 10:16Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius. + 10.16 Ducenta. Id. In Paralipomenis scutis adduntur hastæ aureæ, quia lanceis et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus regis. Unde: lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt. ID. Excubantes ad ostia domus regiæ, etc., usque ad et scuto fidei tela nequissimi ignea repellentes, exstinguunt.
1 Kings 15:18Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens:
2 Kings 18:15Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
Lamentations 1:10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.