Ii Paralipomenon 12:15
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. + 12.15 Semeiæ. Qui superius Roboam et filios Juda de peccatis arguebat. Addo. Qui et Abdo, hic est qui ad arguendum Jeroboam pro altari quod fecerat, a Domino missus est in Samariam, qui in via interfectus est, quia contra præceptum Domini a pseudopropheta seductus ibidem manducavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.
Read all of Ii Paralipomenon 12
Cross References
1 Kings 12:22Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:
1 Chronicles 29:29Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis:
2 Chronicles 11:2Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:
2 Chronicles 13:1Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.
2 Chronicles 13:22Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.
2 Chronicles 20:34Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.