Ii Paralipomenon 20:34
Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima.
Read all of Ii Paralipomenon 20
Cross References
1 Kings 16:1Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens: + 16.1 Factus est autem sermo, etc. Mentio hujus prophetæ in nullo alio loco fit, sed subito introducitur sicut alii, unde Abdias dicitur pavisse in speluncis centum prophetas. Et Elias ait: Prophetas tuos occiderunt. Et filii prophetarum leguntur occurrisse Elisæo, quorum alia nulla fit mentio, nulla specialis nominatio.
2 Chronicles 12:15Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. + 12.15 Semeiæ. Qui superius Roboam et filios Juda de peccatis arguebat. Addo. Qui et Abdo, hic est qui ad arguendum Jeroboam pro altari quod fecerat, a Domino missus est in Samariam, qui in via interfectus est, quia contra præceptum Domini a pseudopropheta seductus ibidem manducavit.
2 Chronicles 16:7In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.
2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: