bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 12 › 2 Chronicles 12:8
2 Chronicles 12:8
Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Nevertheless they shall be his servants; that they may know my service, and the service of the kingdoms of the countries.
In Context
7Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
9Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: + 12.9 Sesac rex. Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicæ fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit. Clypeos. Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus suæ tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiæ ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de cœlestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quærunt, quorum sonoritatem velut scutorum æreorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto æs auro vilius, tanto inferior est eloquentia veræ sapientiæ fructu. Unde: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas Prov. 14..
Read all of 2 Chronicles 12
Cross References
Deuteronomy 28:48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
Judges 3:2ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi:
Psalms 106:42Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. + 106.42 Videbunt recti et lætabuntur. AUG. Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur. 1
Jeremiah 10:24Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. + 10.24 In judicio, et non in furore. HIER. Quasi, quæ patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quæ non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur.
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 12:8