The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 13 › 2 Chronicles 13:10

2 Chronicles 13:10

Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But as for us, the LORD is our God, and we have not forsaken him; and the priests, which minister unto the LORD, are the sons of Aaron, and the Levites wait upon their business:

In Context

9Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.

11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.

Read all of 2 Chronicles 13

Cross References

Exodus 29:1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, + 29.1 Sed et hoc facies, etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. Tolle vitulum. STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.

Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.

Joshua 24:17Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.

Nehemiah 13:30Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo: + 13.30 Igitur mundavi eos. ID., ibid. Apertius per omnia finis et condignus ædificio sanctæ civitatis et templi Domini, ut emundatis civibus alienæ a Deo pollutionis, ordines sacerdotum et levitarum in ministerio suo rite custodiantur, ut instituti regulariter magistri Ecclesiæ castigatum ab omni peccato populum de cætero in bono permanere, et crescere semper exhortentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 13:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 13:92 Chronicles 132 Chronicles 13:11 →