2 Chronicles 13:14
Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 10:9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
Judges 20:33Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire cœperunt,
2 Samuel 10:9Videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum:
2 Chronicles 14:11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.
2 Chronicles 32:20Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in cælum.
Psalms 91:5Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. + 91.5 Quia delectasti. ID. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, etc., usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua. CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricæ, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quæ miror. 1