2 Chronicles 14:10
Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 20:1Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. + 20.1 Quia Dominus. Mystice. AUG., quæst. 30. LXX: Quoniam Dominus, etc., usque ad ut etiam ipsos acturos ostenderet.
Judges 1:17Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
1 Samuel 17:45Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti
2 Chronicles 26:7Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.
2 Chronicles 32:20Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in cælum.
Psalms 20:8Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. 1