2 Chronicles 14:7
Dixit autem Judæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 23:1Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
2 Chronicles 14:4et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:
2 Chronicles 17:13Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
2 Chronicles 25:5Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:
2 Chronicles 32:5Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos: + 32.5 Ædificavit. RAB. in Paral. Christus ædificavit Ecclesiam quæ est civitas Dei, etc., usque ad et disposuit doctores spiritualium bellorum principes.