2 Chronicles 32:5
Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos: + 32.5 Ædificavit. RAB. in Paral. Christus ædificavit Ecclesiam quæ est civitas Dei, etc., usque ad et disposuit doctores spiritualium bellorum principes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 5:9Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. + 5.9 Et ædificavit. A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.
1 Kings 11:27Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. + 11.27 Voraginem. Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere præcipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet coæquare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus; sed Jeroboam, qui erat princeps tribus Joseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super ædificia propugnaculorum, quæ faciebat in Jerosolymis, ubi laboravit ita, ut rex ei principatum militiæ super tribum Joseph conferret. Sed rebellis factus egreditur de Jerusalem: cui occurrit propheta deflectens eum in agrum, ut nullus audiret quid ei diceret. Elatusque verbis prophetæ suadebat populo, ut se regem faceret: Quod audiens Salomon quærebat eum interficere. Erat autem. Hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia? quia rex constituerat eum præfectum. Tolle tibi. RAB. Decem tribus a domo David separatæ sunt, etc., usque ad quia unus Deus, una fides, unum baptisma.
2 Kings 25:4Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. + 25.4 Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.
2 Chronicles 14:5et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.
2 Chronicles 23:1Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus.
2 Chronicles 26:8Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ: et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias.