The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 15 › 2 Chronicles 15:4

2 Chronicles 15:4

Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when they in their trouble did turn unto the LORD God of Israel, and sought him, he was found of them.

In Context

3Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

5In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:

Read all of 2 Chronicles 15

Cross References

Judges 3:9Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem:

2 Chronicles 15:15omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum. + 15.15 Azarias autem, etc. Azarias propheta occurrens præcepit ut paululum a via gressum itineris sustinerent, et tunc cœpit ad eos dicere, quod illa victoria fuisset eis a Deo concessa, eo quod justos se sanctosque servassent, et omnia Dei voluntate fecissent. Quos in ejus mandatis permanentes, dixit super hostibus prævalere, et habituros divina virtute felicitatem et prosperitatem; relinquentes autem religionem, in contraria devenire, futurumque tempus in quo nullus inveniretur verax propheta in eo populo, neque sacerdos, ob quam rem et civitates subvertendas, et gentem in omni terra disseminandam, et vitam miserabilem et inopem habituros.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Isaiah 65:1[Quæsierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum. + 65.1 Quæsierunt, etc. HIER. Ad hoc respondet filius, etc., usque ad et Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17..

Hosea 14:1[Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 15:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 15:32 Chronicles 152 Chronicles 15:5 →