Isaiah 55:6
Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Seek ye the LORD while he may be found, call ye upon him while he is near:
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:7Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. + 4.7 Nec est alia, etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judæorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum prærogativa et dignatione divina.
2 Chronicles 19:3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
Job 8:5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;
Psalms 27:8Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 1
Psalms 34:19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. + 34.19 Non supergaudeant. ID. Repetit de passione, ut de pœna eorum addat. Annuunt. CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. 1
Psalms 95:7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; + 95.7 Afferte Domino patriæ. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. ID. Atria, prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum. 1