2 Chronicles 16:4
Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum.
Cross References
Genesis 14:14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. + 14.14 Quod cum audisset Abram, etc. ISID. Mystice. Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quam tau littera significat, quæ trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur. STRAB. Allegorice. Bellum Abræ cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctæ crucis: tau enim littera, quæ habet figuram crucis, trecenta exprimit. Dan autem unus est de fontibus Jordanis; alter enim Jor vocatur, quod interpretatur rivus; duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum fœderatis, Jordanis appellatur.
Judges 18:28nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,
1 Kings 9:19Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ.
2 Kings 16:9Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.
2 Chronicles 17:12Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
2 Peter 2:15derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: