2 Chronicles 17:12
Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jehoshaphat waxed great exceedingly; and he built in Judah castles, and cities of store.
In Context
13Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
Cross References
1 Chronicles 29:25Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
2 Chronicles 8:4Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.
2 Chronicles 11:5Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda.
2 Chronicles 11:12Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
2 Chronicles 18:1Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
2 Chronicles 26:10Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.