2 Chronicles 17:10
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. + 17.10 Itaque factus est pavor, etc. Pro virtutibus, quæ geruntur in Ecclesia, aufertur gentilium audacia, et incitantur ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis, et piæ confessionis, et pecora simplicitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. + 15.14 Ascenderunt, etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..
Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
2 Chronicles 14:14et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.
Proverbs 16:7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. + 16.7 Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.