Proverbs 16:7
Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. + 16.7 Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When a man’s ways please the LORD, he maketh even his enemies to be at peace with him.
In Context
6Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
Cross References
Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.
2 Chronicles 17:10Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. + 17.10 Itaque factus est pavor, etc. Pro virtutibus, quæ geruntur in Ecclesia, aufertur gentilium audacia, et incitantur ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis, et piæ confessionis, et pecora simplicitatis.
Ezra 8:36Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis, et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei. + 8.36 Et elevaverunt populum. AUG. Ornando variis donariis, quæ rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando. Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiæ figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum prædicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad cœlestium perceptionem præmiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Hæc autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium. Mystice autem uxores alienigenæ, hæreses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quæ cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicæ veritatis et puræ actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud: Voluntarie genuit nos verbo, etc. Jac. 1., et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt. Non est separatus. BEDA., ibid. Notandum est quod abducto Isræl in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.
Jeremiah 15:11Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. + 15.11 Si non reliquiæ. Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: Væ mihi, mater mea, etc. Quasi: Noli considerare præsentia tantum, sed futura. Reliquiæ enim tuæ in bonum, etc. In præsenti quoque cum te cuperent inimici opprimere, occurri tibi, et protexi te. Si non reliquiæ tuæ in bonum. De Christo quoque secundum humanitatem possunt hæc dici, Si non reliquiæ. Possunt hæc de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.
Acts 9:1Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, + 9.1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.