2 Chronicles 17:14
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
15Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
Cross References
Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.
Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. + 15.5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.
Numbers 1:18et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, + 1.18 A vicesimo. ISID. A vicesimo anno numerantur, qui ad bellum eliguntur, quia ab hac ætate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut pugnent contra libidinem, ne luxuria superentur.
2 Chronicles 13:3Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
2 Chronicles 26:13Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.