The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 12 › Genesis 12:2

Genesis 12:2

Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will make of thee a great nation, and I will bless thee, and make thy name great; and thou shalt be a blessing:

In Context

1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. + 12.1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.

3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

Read all of Genesis 12

Cross References

Genesis 13:16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. + 15.5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.

Genesis 17:20Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. + 17.20 Super Ismæl, etc. Historice. Ismæl populum Judæorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judæorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa.

Genesis 19:29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. + 19.29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.

Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

Genesis 24:35et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 12:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 12:1Genesis 12Genesis 12:3 →