The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 17 › 2 Chronicles 17:3

2 Chronicles 17:3

Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, + 17.3 Ambulavit in viis David, etc. RAB. Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Uriæ, cujus peccati satisfactio æternam illi memoriam comparavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD was with Jehoshaphat, because he walked in the first ways of his father David, and sought not unto Baalim;

In Context

2Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.

4sed in Deo patris sui: et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.

Read all of 2 Chronicles 17

Cross References

Genesis 39:21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

Exodus 4:12Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. + 4.12 Perge igitur, etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum, ad Dei autem gratiam, et implebo illud.

Joshua 1:9Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.

Judges 2:18Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.

Judges 8:33Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:

1 Samuel 18:12Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 17:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 17:22 Chronicles 172 Chronicles 17:4 →