2 Chronicles 17:6
Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.
2 Chronicles 14:2Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. + 14.2 Egressus est, etc. Cum Azarias decem regnasset annis, castra contra eum movit cum magno nimis exercitu Zareas rex Æthiopiæ, ducens pedestrium quidem nonaginta millia, equestrium vero decem millia, et currus trecentos. Castris contra eum positis, cum vidisset Asa Æthiopum multitudinem, poscebat a Deo cum clamore magno victoriam, et ut tam multa hominum millia ipse perimeret. Neque enim in alio confidendum esse dicebat, quam in eo qui posset etiam paucos multorum potiores ostendere, et facere infirmos fortissimis prævalere.
2 Chronicles 15:17Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
2 Chronicles 20:33Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.
2 Chronicles 34:3Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.