2 Chronicles 17:5
Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. + 17.5 Dedit omnis Juda munera Josaphat. Hic fideles de gentibus significat, qui relicto patrum errore, ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate liniti, a Christo Christianum nomen et re giam dignitatem accipientes. Unde: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc. I Petr. 2. In tempore enim Josaphat, Domini dos, vel qui est dos, vel qui est dotatus, et quia Ecclesia gentium, sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data, consortium Sponsi cœlestis et societatem regni promeruit. Cui factæ sunt infinitæ divitiæ cum diversæ nationes credunt, et in acquisitione diversarum virtutum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4sed in Deo patris sui: et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.
6Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
Cross References
Genesis 26:13Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
1 Samuel 10:27Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.
1 Kings 4:21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.
1 Kings 10:25Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
2 Chronicles 1:15Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna.
2 Chronicles 18:1Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.