2 Chronicles 18:5
Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.
6Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
Cross References
1 Kings 12:9dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos?
2 Kings 3:13Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab?
2 Chronicles 18:20processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies?
Jeremiah 23:14Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. + 23.14 Et in prophetis. Quomodo prophetæ Samariæ, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic hæretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Isræl, qui prius cernebat Deum, loquuntur in dæmonibus.
Jeremiah 23:17Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
Jeremiah 38:14Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.