2 Chronicles 19:7
Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 42:18Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
Exodus 18:25Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Deuteronomy 10:17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
Nehemiah 5:15Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
Job 13:10Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. + 13.10 Ipse vos arguet quoniam. Sunt qui veritatem Dei in corde sentiunt, etc., usque ad quanto in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt.