2 Chronicles 19:8
In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
Cross References
Deuteronomy 17:8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.
Deuteronomy 25:1Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. + 25.1 Si fuerit causa. AUG., quæst. 45. LXX: Si autem fuerit altercatio inter homines, etc., usque ad sic et peccata quæ non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quædam sunt digna morte, quædam verbere.
1 Chronicles 26:29Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.