The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 2 › 2 Chronicles 2:15

2 Chronicles 2:15

Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now therefore the wheat, and the barley, the oil, and the wine, which my lord hath spoken of, let him send unto his servants:

In Context

14filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. + 2.14 Filium mulieris. Ostendit eum esse de progenie Salomith; de tribu Dan, de quo in libro Numerorum legitur. Patrem ejus tradunt Hebræi fuisse Hebræum, de stirpe Oliab, de tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebræi hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum psalmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat. Qui novit operari in auro et argento. In his omnibus Hiram spiritualis novit operari, ut ornatus domus Dei coram oculis hominum digno decore fulgeat, et bonæ opinionis odore Deo acceptabilis fiat.

16Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem. + 2.16 Nos autem, etc. RAB. Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiæ illos adunare, de quo dicitur: Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat Matth. 3..

Read all of 2 Chronicles 2

Cross References

1 Kings 5:11Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.

Ezra 3:7Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. + 3.7 Dederunt autem. BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, etc. I Cor. 6. Latomis. ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. Cæmentariis. ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis Col. 3.. Sidoniis Tyriisque. ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros Psal. 2.. Sidoniis Tyriisque. BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. Ut deferrent ligna. ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. Joppe. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. Anno autem. BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.

Jonah 1:3Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 2:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 2:142 Chronicles 22 Chronicles 2:16 →