2 Chronicles 2:16
Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem. + 2.16 Nos autem, etc. RAB. Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiæ illos adunare, de quo dicitur: Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat Matth. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.
Cross References
Joshua 19:46et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen,
1 Chronicles 22:2Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.
2 Chronicles 8:8de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
Ezra 3:7Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. + 3.7 Dederunt autem. BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, etc. I Cor. 6. Latomis. ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. Cæmentariis. ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis Col. 3.. Sidoniis Tyriisque. ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros Psal. 2.. Sidoniis Tyriisque. BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. Ut deferrent ligna. ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. Joppe. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. Anno autem. BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.
Acts 9:36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. + 9.36 Nomine Tabitha. RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.