2 Chronicles 20:10
Nunc igitur, ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam tradidisti nobis.
Cross References
Numbers 20:21nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël.
Deuteronomy 2:9Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. + 2.9 Filiis Loth tradidi. Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Hæc ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Ar interpretatur suscitavit; Emim, id est terribiles: hi sunt dæmones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiæ parant contra fideles. Enacim quoque de stirpe Enac procreati, et gigantibus proceritate æquati, secundum nomen suum significant dæmones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiæ enim fastu elati omnem militiæ suæ paraturam ascribunt propriæ virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem Psal. 117..
Judges 11:15Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon:
2 Chronicles 20:22Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt.