2 Chronicles 20:19
Porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 15:19Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.
1 Chronicles 16:42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
Ezra 3:12Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem. + 3.12 Flebant BEDA ubi supra, scilicet cernentes quantum pauperies illius temporis a magnifica quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret, etc., usque ad In secunda Christus et apostoli gratiam Novi Testamenti et regni cœlestis introitum nuntiant. ID., ibid. Flebant in ædificatione templi spiritualis, etc., usque ad nec inter augmenta piorum desunt tentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostendendo, vel aperte malum ingerendo, sanctos lædere conentur.
Nehemiah 12:42et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul. + 12.42 Deus enim lætificaverat, etc. BEDA, ibid. Hæc ad dedicationem sanctæ civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximas immolare curabant. Sed et uxores, etc. Quia tempore resurrectionis non solum qui prædicando vel fortiter operando Ecclesiam ædificarunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdem fidei consortes, eadem vitæ perceptione lætantur. Benedixit enim Dominus pusillis cum majoribus Psal. 113..
Psalms 49:1Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. + 49.1 Psalmus Asaph. HIER. Asaph, Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. Asaph, vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum. CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram. AUG. Per se, per præcones. A solis ortu usque ad occasum. CASS. Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem. 1