2 Chronicles 22:6
Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem. + 22.6 Azarias filius Joram, etc. RAB., ex Hieron. Qui superius Ochozias, id est, apprehendens Dominum: Azarias vero adjutorium Domini. Ideoque secundum Hebræos nomen mutatur in melius ei: quia secundum præceptum Domini infirmum visitavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 8:29Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.
2 Kings 10:13invenit fratres Ochoziæ regis Juda: dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ.
2 Chronicles 22:1Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.