2 Chronicles 23:16
Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. + 23.16 Pepigit autem Joiada fœdus. Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Isræl Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fœdus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare præcepta Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:2Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.
Deuteronomy 29:1Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. + 29.1 Hæc sunt verba, etc. AUG., quæst. 49 in Deut. LXX: Hæc sunt verba testamenti, etc., usque ad ad Abraham de circumcisione vel ad Nœ.
Joshua 24:21Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
2 Chronicles 15:12Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
2 Chronicles 15:15omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum. + 15.15 Azarias autem, etc. Azarias propheta occurrens præcepit ut paululum a via gressum itineris sustinerent, et tunc cœpit ad eos dicere, quod illa victoria fuisset eis a Deo concessa, eo quod justos se sanctosque servassent, et omnia Dei voluntate fecissent. Quos in ejus mandatis permanentes, dixit super hostibus prævalere, et habituros divina virtute felicitatem et prosperitatem; relinquentes autem religionem, in contraria devenire, futurumque tempus in quo nullus inveniretur verax propheta in eo populo, neque sacerdos, ob quam rem et civitates subvertendas, et gentem in omni terra disseminandam, et vitam miserabilem et inopem habituros.
2 Chronicles 34:31et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.