2 Chronicles 15:12
Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 6:5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. + 6.5 Diliges Dominum. AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28. Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt. GREG., lib. VII Moral., cap. 10. Diliges Dominum Deum tuum, etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus. Triplicis naturæ est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. Nemo potest duobus dominis servire Matth. 6., ipse super omnia diligendus, ejus dilectio præponitur.
Deuteronomy 29:1Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. + 29.1 Hæc sunt verba, etc. AUG., quæst. 49 in Deut. LXX: Hæc sunt verba testamenti, etc., usque ad ad Abraham de circumcisione vel ad Nœ.
Deuteronomy 29:12ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum:
1 Kings 8:48et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo:
2 Chronicles 11:16Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
2 Chronicles 19:3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.