2 Chronicles 23:7
Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:12Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. + 19.12 Cavete, etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte præsumere, sed Dei vocationem sequi.
Numbers 3:10Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. + 3.10 Externus. ID. Alienigena qui tetigerit, morietur. Quærendum quomodo dixerit, etc., usque ad hinc enim loquebatur.
2 Kings 11:8Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente.