bible.software › Exodus › Exodus 19 › Exodus 19:12
Exodus 19:12
Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. + 19.12 Cavete, etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte præsumere, sed Dei vocationem sequi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt set bounds unto the people round about, saying, Take heed to yourselves, that ye go not up into the mount, or touch the border of it: whosoever toucheth the mount shall be surely put to death:
In Context
11Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. + 19.11 In die enim tertia, etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..
13Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. + 19.13 Buccina. Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca
Read all of Exodus 19
Cross References
Exodus 10:28Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
Exodus 19:23Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
Exodus 34:3Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.
Deuteronomy 2:4et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
Joshua 3:4sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 19:12