The Bible Software
bible.software2 Chronicles2 Chronicles 24 › 2 Chronicles 24:25

2 Chronicles 24:25

Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum. + 24.25 Zachariæ filii Joiadæ, etc. RAB. Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, etc., usque ad quæ Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariæ sanguine putant esse polluta.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they were departed from him, (for they left him in great diseases,) his own servants conspired against him for the blood of the sons of Jehoiada the priest, and slew him on his bed, and he died: and they buried him in the city of David, but they buried him not in the sepulchres of the kings.

In Context

24Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.

26Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis. + 24.26 Insidiati vero sunt, etc. Asserunt Hebræi Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas pro injusta nece Zachariæ ad exaggerandam malitiam Isrælitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei, quem vindicaverunt filii alienigenarum.

Read all of 2 Chronicles 24

Cross References

2 Kings 12:20Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella.

2 Chronicles 21:16Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Æthiopibus:

2 Chronicles 21:19Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus.

2 Chronicles 22:6Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem. + 22.6 Azarias filius Joram, etc. RAB., ex Hieron. Qui superius Ochozias, id est, apprehendens Dominum: Azarias vero adjutorium Domini. Ideoque secundum Hebræos nomen mutatur in melius ei: quia secundum præceptum Domini infirmum visitavit.

2 Chronicles 24:16sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.

2 Chronicles 25:3Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Chronicles 24:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Chronicles 24:242 Chronicles 242 Chronicles 24:26 →