bible.software › 2 Chronicles › 2 Chronicles 24 › 2 Chronicles 24:6
2 Chronicles 24:6
Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the king called for Jehoiada the chief, and said unto him, Why hast thou not required of the Levites to bring in out of Judah and out of Jerusalem the collection, according to the commandment of Moses the servant of the LORD, and of the congregation of Israel, for the tabernacle of witness?
In Context
5Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.
7Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. + 24.7 Et filii ejus, etc. Non quod filios tunc habuerit, quia Ochozia mortuo, eo quod non habuerat filium, omne semen regium interficere molita est, sed filios ejus sacerdotes idolorum nominat, qui templum spoliaverant, et ex ornamentis ejus idola sua exornaverant, sæpe enim filii imitatores dicuntur.
Read all of 2 Chronicles 24
Cross References
Exodus 30:16Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. + 30.16 Susceptamque pecuniam, etc. ID., ibid. Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtæ ultionis ferietur.
Numbers 17:7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
2 Samuel 24:3Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi?
This Verse In Other Editions
Study 2 Chronicles 24:6