Numbers 17:7
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses laid up the rods before the LORD in the tabernacle of witness.
In Context
Cross References
Numbers 9:15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. + 9.15 Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.
Numbers 18:2Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. + 18.2 Jure perpetuo. Quomodo potest æternum esse quod visibile est? Quæ enim videntur temporalia sunt I Cor. 5., primitiæ autem quæ offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est æternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quæ in occulto est, æterna est, et azyma sinceritatis et veritatis Rom. 2.. Sic et hæc ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judæus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima æterna dicuntur II Cor. 4..