2 Chronicles 25:11
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia: + 25.11 In vallem Salinarum, etc. RAB. Ubi sal fiebat, vel fæno salsuginis, ut multis in locis deciso et siccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter, ubi et Joab duodecim millia Idumœorum percussisse legitur. Pro valle autem Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemel apposuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 8:13Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: + 8.13 Cæsis. HIERON. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia cæsa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit.
Psalms 60:1In finem. In hymnis David. 1