The Bible Software
bible.software2 Samuel2 Samuel 8 › 2 Samuel 8:13

2 Samuel 8:13

Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: + 8.13 Cæsis. HIERON. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia cæsa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David gat him a name when he returned from smiting of the Syrians in the valley of salt, being eighteen thousand men.

In Context

12de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.

14et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.

Read all of 2 Samuel 8

Cross References

2 Samuel 7:9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.

2 Kings 14:7Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. + 14.7 In valle. ID. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel cœno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. Petram. ID. Petra civitas est Arabiæ nobilis in terra Edom, quæ in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam. Jectehel. RAB. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur cœtus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut præsentis videretur memoriæ, quod hanc vel cœtus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.

2 Chronicles 25:11Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia: + 25.11 In vallem Salinarum, etc. RAB. Ubi sal fiebat, vel fæno salsuginis, ut multis in locis deciso et siccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter, ubi et Joab duodecim millia Idumœorum percussisse legitur. Pro valle autem Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemel apposuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Samuel 8:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Samuel 8:122 Samuel 82 Samuel 8:14 →