Ii Paralipomenon 25:16
Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. + 25.16 Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus, etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret pœnitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 25
Cross References
Exodus 9:16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. + 9.16 Idcirco autem posui te, etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.
Deuteronomy 2:30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. + 2.30 Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.
2 Chronicles 16:10Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
2 Chronicles 18:25Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
2 Chronicles 24:21Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
Proverbs 1:30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.