Deuteronomy 2:30
Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. + 2.30 Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam.
Cross References
Exodus 4:21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. + 4.21 Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.
Exodus 11:10Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.
Numbers 21:33Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. + 21.33 Og rex Basan. ORIG. Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est.
Joshua 11:19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. + 11.19 Non fuit. AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.
Judges 11:20Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.
Isaiah 48:4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. + 48.4 Nervus ferreus. Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus Act. 17.. Frons tua ærea: unde Ezechiel: Omnis quippe domus Isræl attrita fronte est Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere Jer. 3..