2 Chronicles 25:18
At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum. + 25.18 Carduus qui, etc. Hanc similitudinem innuit: quia Amasias nobilissimis ortus natalibus de stirpe David veniens, propter idololatriæ fœditatem degens et vilis factus propriam mensuram non considerat, sed ultra modum superbiæ fastu se elevat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 4:33Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. + 4.33 Hyssopum. RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo hærens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam sæculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. Et disseruit. ID. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quæ fuerunt abscondita a sæculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam dæmonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.