2 Chronicles 25:27
Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi. + 25.27 Qui postquam recessit. Ex quo prophetæ consilium non audivit, neque ad Dominum converti voluit, conjuratio præparata est et dilata, donec ad consummationem perveniret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
28Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
Cross References
Joshua 10:31De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
2 Kings 14:19Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi:
2 Chronicles 15:2egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
2 Chronicles 24:25Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum. + 24.25 Zachariæ filii Joiadæ, etc. RAB. Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, etc., usque ad quæ Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariæ sanguine putant esse polluta.